Matthew 10

A curatione socrus Petri, etc., usque ad curatum centurionis servum. Hi sunt operarii qui mittendi erant, et quadrati orbis partes ad fidem Trinitatis vocaturi. Quorum praedicatio ut pondus haberet auctoritatis, datur eis potestas curandae omnis infirmitatis. Apostolorum paria jugaque sociat, etc., usque ad Christus in quem credebat. Abyssus: quia altitudinem divinae virtutis in resurrectione certa fide penetravit. Vel, Thomas geminus, quod est Graece didymus, propter dubium cor in credendo. Magnum in nobis exemplum doctrinae, cum qui omnia noverat non dubitaret proditorem in discipulum eligere, atque apostolum ordinare. Habet enim Christus conscium munditiae testem, cum suum non dubitet eligere proditorem. Post resurrectionem dicit: Sed hoc ante: quia prius oportet Judaeis praedicari, ne causam habeant non recipiendi, quia ad gentes apostolos misit. . Per fidem prope est regnum. Sicut enim sit peccans terra, ita justus sit coelum, in quo Deus praesidet; unde dicitur: Luc. 17., etc. Ecce quid debeant praedicare: Appropinquabit regnum coelorum. Ecclesia infirmos statu boni operis confortat, mortuos in peccatis, vel sine fide, suscitat; leprosos erroribus aspersos mundat, daemones per exorcismos fugat. Ne Judas, qui loculos habebat, de praedicta potestate pecuniam congregare vellet, neguitiam ejus supprimit Dominus, dicens: etc. Damnat etiam hic perfidiam Simoniacae haereseos. Dona spiritualia pretio vilescunt. Qui haec haberent, viderentur non causa salutis praedicare, sed lucri. Duo sunt genera necessariorum: unum quo emuntur necessaria, aliud ipsa necessaria. Per pecuniam in zonis, illud unde emuntur: per peram quod emitur, quod ibi reponitur. De hoc in passione: Et Plato dicit duas corporum summitates non esse velandas, nec assuetam fieri debere mollitiem capitis et pedum: Cum autem haec habuerint firmitatem, caetera robustiora sunt. Matthaeus et Lucas dicunt Marcus quo nomine, etc., usque ad iter praedicationis pergere debeat, ostendatur. Unde ergo necessaria? Tantum accipite, quantum ad necessitatem sufficit, ut inde securi aeternis melius vacetis. Testimonio vicinorum eligendus est hospes, ne hujus infamia praedicatio laedatur. Ut sciat se magis accipere gratiam quam dare. AMBR. Dat constantiae generale mandatum ut hospitalis necessitudinis jura custodiant: ideo domus eligenda, ut mutandi hospitii necessitudinisque violandae causa non suppetat. . Per excussionem pulveris, intelligitur amissio itineris. pulverem, ad contestationem terreni laboris quem pro eis inaniter susceperant, etc., usque ad per ipsum Salvatorem narrantur abluti. . Illis sua poena servabitur in futurum, etc., usque ad mala inferre non debet, sed tolerare. Serpentis astutia est, etc., usque ad veterem exuit hominem. . Ut inde perversi pereant, etc., usque ad testimonium ipsorum innocentiae. Voluntatem vestram pro Christo offerte; Christus vero loquetur pro se. . etc. Minorem dolorem ingerunt mala quae ab extraneis: majorem quae ab illis patimur, de quorum mentibus praesumebamus: quia cum damno corporis, mala nos cruciant amissae charitatis. etc. Docet virtutem longanimitatis et patientiae, etc., usque ad hoc ipsum incipimus possidere quod sumus. Hoc ad illud tempus pertinet, quo dictum est.: quod persecutiones non debeant timere, sed declinare: ut tribulationis occasio sit Evangelii seminarium. etc. Ne indignemini tolerare quod tolero qui Dominus sum, faciens quod volo, et magister docens quod utile scio. Ostendit calumnias suas, ut suo exemplo ferant injurias. Unde dixit: Beel ipse est Bel, Zebub, musca. etc., usque ad vir muscarum, sive habens muscas. Eorum saevitiam vel blasphemias, quia veniet dies cum Deus judicabit occulta hominum, ubi et nequitia discooperietur, et vestra intentio, nunc soli Deo cognita, ab omnibus scietur. Hoc est, in quo volo vos constantes esse, etc., usque ad calcato carnis domicilio . Loquitur juxta morem Palestinae, etc., usque ad in toto mundo dicite. Lucas: Luc. 12.? Nec multum distat, ut duo asse et quinque dipondio. Dipondio enim est ex duobus assibus. Quod autem in numeris est unus, hoc in pondere as: et quod duo, hoc dipondius. Quomodo ergo Apostolus: Luc. 9.? Sed aliud est cura, aliud scientia. Hoc est, scientia Dei, etc., usque ad parva otiosaque dicta eum lateant. . Vel confitetur quis Jesum ea fide, quae per dilectionem operatur: negat qui praeceptis Dei non obedit. Negatur a Filio apud Patrem, cui non manifestatur in divinitatis potentia Filius et Pater. Confitetur a Filio apud Patrem, qui per Filium habet accessum ad Patrem. Missum est bellum bonum, ut rumperetur pax mala. Hic Lucas ait: Quomodo ergo, etc., usque ad circumcisionem caeterasque carnales observantias. Id est, privatos carnis affectus exstinguere, quibus ita invicem diliguntur, ut Deo minus serviant. Vel penitus avertantur, non quod non sint honorandi pater et mater, sed post Deum; hic est ordo charitatis. . Post Deum amandi sunt, sed si utrumque non potest servari, odium in suos, pietas est in Deum. etc. Crux duobus modis portatur, etc., usque ad amor Christi ostendatur. Aliquis enim carnem macerat pro inani gloria, vel proximo carnaliter compatitur ut culpae faveat: Hic crucem ferre videtur, sed Dominum non sequitur. etc. Nomine animae vita praesens designatur. etc. Cum ad praedicationem mittit, etc., usque ad debere stipendia accipere. . Qui periculum non suscipientium testimonio excussi pulveris denuntiavit, meritum recipientium ultra speratum commendat. Nota Deum magis ad pium affectum respicere quam ad quantitatem rei exhibitae. Minimi sunt qui nihil penitus habent in hoc mundo, et judices erunt cum Christo.
Copyright information for VulgGlossa